Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

dicis est, discordantes partes ad coneordiam inui­tare , predictarum parcium supplicacionibus incli­nati, composicionem factam prehabitam inter ipsas, auctoritate ducali , sanccione perpetua confirma­mus, ratamque et firmam habentes , facimus vali­turam nunc et in euum, gaudere semperque sta­bili firmitate. Ad horum itaque omnium euidenci­am certiorem, hanc paginam supradicto Domino Episcopo, dedimus, nostri sigiili munimine robo­ratam. Acta sunt hec publice Cracouie in nostra Curia. Anno Domini Millesimo , ducentesimo , octuagesimo octauo. Indictione prima, X. Kalend. Iunii. Praesentibus Comitibus et Dominis supra dictis, et aliis quam multis. Datum per manus prefati Domini Procopii, nostri Cancellarii. Verum tamen omnia iura ducalia , quibus ville prehabite sunt adstricte, et ad que tenentur, pro nobis et nostris salua successoribus reseruamus. " Ex eodeci autlientieo transumpto. Bardossy p. 279. sq. A. Ch. 1288. Ladislaus, Vajvoda Transyluaniae, ob da­mna Ecclesiis T ansyluaniae illata, filiis Mikula sa­tisfacere in pecunia contumaciter renuentibus, posses­siones hereditarias aufert , ac Petro Transyluaniae Episcopo transcribit. Nos Ladizlaus , vice-voyouoda Transsilua­nus; Petrus de Nyr, comes de Kulus, Michael Comes, filius Laurencii; — — filiusMuron, et Comes Petrus , filius Clementis ; /iudices per re­cnum Transsiluanum constituti, et eidem Ladiz­Jao vice - voyouode in assessores ad vniuersas causas assignali , presentibus, quibus expedit, si­gnificamus viuersis: quod cum secundum continen-

Next

/
Thumbnails
Contents