Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

chiepisoopus, tanquam Christi operarius vtilis, proficere valeat; vniuersitatem vestram rogamus et hortamur at­tente, in remedium vohis peccaminum iniungentes, qua­tenus attendentes, quod per hoc posset catholica fides deperire , contra Tartaros, Saracenos, Neugerios, paga­nos et alios praedicto Archiepiscopo ad requisitionem suam , sic fauorabiliter assistere studeatis, quod huius­modi repressis erroribus, vobis cedat ad laudis titulum et salutem. " Admoti quoque, pergit Ravnaldus, pii stimuli proceribus Vngariae, Poloniae Ducibus , magna­tibus Sclauoniae, duci Austriae, Wenceslao Bohemiae, Rudolphoque Romanorum regibus , vt arma pro asse­rendo in Vngaria Christianae religionis splendore, in impios expedirent. " A. Cli. 1288. Lodomerias A. Episcopus Strigoniensis lilem inter Plebanum Altaris S. Luciae et Abbatem de Ti­lian circa terram Vrhuta, dirimit ac componit. Lodomerius, miseratione diuina, Strigonien­sis Accliiepiscopus , et Coraes perpetuus loci eius­dem, Yniuersis praesentes litteras inspecturis, sa­lutem in omnium saluatore. Vt ea, quae in iudi­cio , vel concordia seminantur , salua et illibata consistant, et ne in rectitudinis contentione in scrupulura illabantur, scriptis inseri, prouida de­creuit anliquitas, et iubet lilterarum teslimonio perennari. Hinc est, quod vniuersorum nolitiae lenore praesentium volumus fieri manifestum: quod curn religiosi viri, Frater Thomas Abbas, et totus Conuentus Monasterii Sancli Anniani, de insula Balatini de Tihon, Ordinis Sancti Benedicti, Yeszprimiensis Diaecesis; Tagedo et Benedictus, Curiales Comites eorumdem, discretum Yirura, Marcellum, Custodem Ecclesiae nostrae Strigoni­ensis, PJebanum Altaris Sanctae Luciae Yirginis in Campanili eiusdem Ecclesiae existentes, coram no-

Next

/
Thumbnails
Contents