Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
mansura et oinnis prorsus diminutionis extranea seu aduersa. Hinc est, quod, quum nuper nobis apud Strigonium resipiscere praeteritis nostris de transcressionibus , auctore *j 7 Domino, studio meliore pertractis, fratres nostri , sanctae Strigoniensis ecclesiae Capitulum , nobis quaedam sua priuilegia de tributo , seu Strigoniensi telonio , olim regio, demum vero pro remedio animarum felicium nostrorum antecessorum, in perpetuam ipsi Strigoniensi ecclesiae eleemosynam eiargito , exhibuerunt priuilegium clarae memoriae Emerici regis, confirmatorium dicti tributi pristinae, seu donationis antiquae, primo dudum factae, ac reuerendissimae memoriae regis Belae, incliti aui nostri; cuius quidem priuilegii, quidam interpretatione maligna violare caluinniosi volentes, continentiam et. tenorem, quum, et si dicta sint luce priuilegia clariora ; solitam tamen dubitationem conficte fucatam , ne ius nostrae ecclesiae valeat taliter per aemulos inumbrari, aliquos malitiose transeuntes circa Strigonium prope ciuitatem , licet extra studiose in fraudem telonii non soluendi eo tueri conantur, et defendere ab ipsa solutione tributi , quod saepe dicti vectigalis in fraudem detrectant ingredi ciuitatem, inde sibi solamen euasionis indebite postulantes, vnde possunt merito in poenam committere vectigalis; quoniam eo ipso, qui in euasione taliter telonii saepe dicti aliunde declinant , debent omnia perdere , quae deferunt , secundum approbatam consuetudinem nostrae patriae, nec non ratione parili, vt credimus, cuiuslibet regionis, sicut etiam iuris periti testantur. Quare regalis sententiae deliberatione sancimus, quod siue per Dorogli transitum ante