Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
gnitate regia dignaremur confirmare; quarum quidem litterarum patentium tenor esttalis: —Nos Ladislaus, Dei gratia, rex Hungariae significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem , quod terras Vezveres, et Varhegy vocatas, in Comitatu de Saros existentes, Magistro Thomae, dicto Tholpos reliquimus, et permisimus tenendas et habendas pacifice et quiete, sicut eidem primitus dignoscimur contulisse. Vnde volumus, vt quicunque liberae conditionis homines ad ipsas terras causa commorandi venerint, Iibere veniant, et secure commorentur ; et nullus eosdem venientes audeat commolestare ; et cum nobis praesentes fuerint reportatae, nostrum priuilegium eidem magistro Thomae super collatione dictarum dari faciemus. Datum in Keve, feria quarta proxirna ante festum Virginis gloriosae. Anno Domini MCC. octuagesimo sexto. — Nosigitur considerantes multiplices, et laudabiles famulatus Magistri Thomae, quos exhibuit nobis in diuersis expeditionibus regni nostri, et specialiter tunc, curn in Houd perfida gens Cumanorum ausu temerario contra nos conuenerat, idem Magister Thomas in arena ipsius certaminis nobis cernentibus strenuos et laudabiles exhibuit famulatus, letlialia vulnera supportando: praeterea etiam cutn pro reducendis Cumanis , qui clandestine de reguo nostro aufugerant, d e fi n i b u s e t t e r m i n i s T a r t a r o r u in, quos nemo praedecessorum nostrorum peragrauerat , vltra alpes collecta multitudine Baronum et Nobilium regni nostri accessissemus ; dictus Magister Thoinas nobilis fidelia exhibuit seruitia, et accepta; demuin tunc, cum Dux Conraldus terras Domini Leznek ,