Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

Ex archiuo Hormayr. mense octauo. 1828. p. 640. Extensum vide supra. A. C/i. 1288. Lcidislaus Magistrum Georgium propter plu­ra merita remuneratur. " Ladislaus, Dei gratia, Hungarie, DaImatie, , Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Co­manie, Bulgarieque Rex. Omnibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluato­re. Personam decet sublimari, et maiestati con­gruit Imperantis, meritis subiectorum prospectis, manus eis porrigere largitatis, vt satisfiat et gratie, quum pro meritis impenditur, et digne respondea­tur accipientibus, quum eis gracia non negatur. Proinde ad vniuersorum notitiam liarum serie vo­Iumus peruenire: quod, quum Georgius, filius Symonis, fidelis noster, a primeuis puericie nostre temporibus, nobis continue inseruiendo fideliter, gratum semper et regno nostro in diuersis expedi­tionibus cum effusione sanguinis sui impendit fa­mulatum, quod longum esset per singula enarra­re. Quaedam tamen de geslis eius, et seruiciis ad erudicionem ceterorum, ac memoriam fututorum praesentibus duximus annotanda. Nam quuin Do­mino Rege Stephano, clare recordacionis, patre nostro charissimo, vocacione diuina rebus humanis exempto , Othokarus, illustris rex Bohemie, afli­nis et cognatus noster, per quem racione aflinitatis circa tuitionem regni nostri defendi pocius debe­bamus, quam turbari, regnum nostrum hostiliter inuasisset, castra nostra finitima occupando; nos­que, vna cum Baronibus ac regni nostri Nobilibus contra eumdem regem procedentes iuxta fluuium

Next

/
Thumbnails
Contents