Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1280. Eadem Elisabelh terrarn iuxta villam Tamasy Nicolao et Marco, filiis Mathiae , possidendam relinquit. Elisabeth, Dei gratia, regina ITungariae, omnibus Christi lideiibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum riotitiam harum serie volumus peruenire, quod cum Dominium prouinciae Scepus, Dei gratia, et fauore Domini regis Ladislai, filii nostri charissimi et DD. Baronum suorum consensu, ad nostras manus fuisset deuolutum, Nicolaus et Mark, filii Mathiae , Nobiles de Scepus , ad nostram accedentes praesentiam, humiliter supplicando postularunt; vt terram iuxta villam Thomassy existentem, quam Dominus rex Colomanus et llex Beia socer noster piae memoriae, praefato Mathiae, Patri eorum, et eisdem Nicolao, ac Marco pro multiplicibus fidelitatibus et seruitiis eorum contulerunt, sicut in eorumdem regum priuilegiis, exinde indultis , plenius vidimus contineri; nos etiam eis gratificare, et perpetuare dignaremur: Nos itaque meritoria seruitia dictorum Nicolai et Marci, quae cum Mathia , Patre eorum, supradictis regibus Ilungariae et tandem D. Regi Ladislao , filio nostro , ac nobis in feruore merae fidelitatis IaudabiJiter impenderunt, benignitatis oculis intuentes, pro eo, quod in pacifica possessione dictae terrae a tempore donationis vsque in praesens tempuseosdem permansisse, comperimus, eandem terram cura suis vtilitatibus et pertinentiis ipsis Nicolao et Mark, et eorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus dedimus, et contulimus, imo iam duduin collatain reliquimus perpetuo pacilice possidendam (sequuntur metae) Datum anno Dominj MCCLXXX."