Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
cuniae, videlicet quatuor inarcis , receptis plene ab eodem , vendidissent perpetuo possidendam 5 obligando se, quod quandocunque processu temporum siue praefatus Orusta , aut (ilius suus Andreas, ac liorum — — — in Dominium eiusdem Miko et fratris sui eadem ancilla, cum fjlio suo fuerat deuoluta, vendicionem huiusmodi voluerint in irritum reuocare , idem Miko et Mark frater eius tenebuntur eumdem expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Miliesimo, ducentesimo , octuagesimo septimo.- " Descriptum ex originali in processu Bucsuhazianorum producto. Ch. 1287. Capitulum , vti videtur Kewense, Iacobum,, filium P. matris suae dotem Ilerrico Comiti relaxasse t testatur. Yniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, capitulum Ecclesie — — de Kv, salutem in vero Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presenciuin volumus peruenire: quod lacobus, filius P— (Ponitli?) — — coram vno fratre nostro, quem ad hoc pro testimonio miseramus, professus est viua voce: dotem matris sue, que Herrico Coraiti nupserat, ipsi Herrico Coiniti, ex suo beneplacito relaxasse propter honorem et opera bona ex parte Herrici Comitis eidem exhibita. Yt igitur huius facti memoria robur obtineat perpetue firmitatis , presentes concessimus, sigillo nostro roboratas , et alphabeto intercisas. Datum anno Domini MCCLXXX. septimo. Lucas