Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

tar : Szilines Praeposito Posoniensi, et capitulo com­munem esse possessionem , quam donauit Ladislaus Rex, eo quod Ecclesiam Posoniensem omnibus bonis spoliatam reperisset, dum, Kege Bohemorum deuicto, \ictor in Hungariam rediret; Oblintz et Flantzendorf, praedia si­liter communia, donata esse ab eodem Rege Ladislao Anno JVICCLXXX- propter praeclara merita Pascbasii, Praepositi Posoniensis, et maxime propter compositam pacem rnter Austriacos et Hungaros" Hier. P. 1. p. 72. Pazmanus quoque innuit: ab hoc LadisJao monasterium B. M.V. Ordini S. Francisci fundatum esse Posonii post victoriam de Ottocaro obtentam ; hoc item anno i\L CC. LXXX. geminum , alterum Sopronii, Aibae regalis al­terum excitasse. Apud Peterfi conc. P. II. p. 280. 281. 179. Annales etiam Paulinorum meminerunt, Ladislaum anno hoc votis Belae IV. obsecundasse , ac e Palatio il­io, Benedek-vOlgye dicto, claustrum cum ecclesia con­gregandis inibi Paullinis, indito nomine S. Spiritus de Pilisio, aedificasse. L. II. c. IV. p. 83. Apud Belium To. III. p. 9. A. Ch. 1280. Ladislaus Chunus H. H. portiones terrae Ibran et Kusmetelke, ob damnum illatum, Nicolao filio Marcelli abiudicatas, fratri ipsius , Comiti Seue­rido confert. Nos Ladislaus , Dei gratia, Rex Hungariae , memoriae commendantes significamus vniuersis , quibus expedit, praesentium per tenorem: Quod cum nos procederemus contra Cumanos, de regno nostro recedentes, et inferius iuxta Danubium de­scendissemus , Comes Seueridus , filius Marcelli , coram nobis constitutus , nobis conquerendo si­gnificare curauit : quod cum Nicolaus , frater su­us , quosdam Tauarnicos nostros , Gallum videli­cet, et Demetrium de Ketel spoliasset, ipse pro nocumento dicti fratris sui sine culpa , in equis, bobus, vaccis et rebus aliis minutis mobilibus et immobilibus dampnum ducentarum marcarura

Next

/
Thumbnails
Contents