Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
]>us expedit , praesentium per tenorem : Nos intellexisse , quod Ladislaus et Stephanus, frater eius, tacita veritate , nec ex — — — nec ex — — — litteras nostras priuilegiales recepissent super eo : quod Magister Ioachimus, infidelitate perpetrata fuisset interemptus ; ynde cum Idem loacliimus nullam infidelitatem contra nostram Maiestatem commisisset , iino semper nostrae Maie6tati studuit multipliciter suis meritoriis seruitiis complacere : volumus, vt omnia priuilegia nostra, et litterae nostrae , si quae super huiusmodi facto contra dictum Magistrum Ioachimum processerant, cassentur, et vbicunque fuerint praesentatae, vires non habeant; sed penitus pro iniquis et cassis habeantur ; quia dictus magister Ioachymus pro fidelitate coronae regiae debita per suos aemulos est interemptus, Datum Budae quinto die quindenariun Pentecostes. A. D. MCCLXXX. " Ex autographo. Anal. Fejervari Tonio H. numero CLXXVII. A. Ch, 1280, Idem Ladislaus pro remedio animae suae , ac reparatione monasterii B. M. K. de Kompold, donationes facit. Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Ilungariae, significamus quibus expedit vniuersis , memoriae commendantes, quod nos ob deuotionem, quam erga beatam Virginem gerimus , propter remedium animae nostrae , volentes monasterio Beatae Virginis de Kompold , ad reparacionem eiusdem aliquali remedio succurrere, tributum ad edificationem ipsius Monasterii concessimus ordinandum; laliter videlicet : quod de quolibet curru