Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
tia, vt ipsas ratas habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare; quarum quidem patentium litterarum tenor talis est: LadisJaus , Dei gratia, Rex Hungariae. Fidelibus suis vniuersis, Iudicibus Comitibus, CollectoriJjus denariorum , et exactoribus victualium, NobiJibus et omnibus Iobbagionibus Castrensibus, quibus praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Quia pium est, et salubriter conuenit Regibus et Principibus saeculi, Ecclesias Dei, quas Deus suo perunxit sanguine^ prouisionem facere congruentem, et easdem in suis iuribus et immunicati.bus conseruare: ecce nos inter ceterasRegni nostri Ecclesias Monasterium nostrum de Tjkony, per sanctos Progenitores nostros in honorem Reati Aniani Confessoris nostri fundatum, in quo Fratres Ordinis Beati Benedicti diuinae laudis organum iugiter decantant; quadam speciali praerogatiua amplexantes, hanc eidem gratiam benignitate regia duximus faciendam : Quod quaedam viUa illius Monasterii — situata, ab omni genere cuiuslibet collectae , in regno nostro , siue denariorum, seu victualium, quocunque titulo emergentis, sit absoluta et omnimode expedita ; ita, vt nullus Collectorum, vel Iudicum ad factum memoratae villae se intromittere audeat vel praesumat ; si autem aliqui contra huiusmodi gratiam nostram, ex benignitate factam , contrauenire aliquem contingeret, Omnipotentis Dei, et consequenter nostram indignationem se sentiant merito incurrisse. Datum Albae, in festo Beatae Margarethae. Anno Domini Millesimo, ducentesimo septuagesimo sexto. Nos igitur iustis petitionibus ipsius Fratris Andreae, Abbatis Tykoniensis, fauorabilem conscnsum adhibentes, praedictas patentes