Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1283. Idem Lcidislaus Gregorii Bam, de genere Peech, constantem Jidem laudat et remuneratur. Ladizlaus, Dei graeia, Hung. Dalm. etc. Rex. — __ Ad yniuersorum noticiam — — volumus peruenire. Quod nos consideratis seruiciis Grego­rii Bani, filii Comitis Marck de genere Peech, quae temporibus Domini Bele, aui nostri karissi­mi, et Domini Stephani Patris nostri karissimi, — — cum summa diligentia in omnibus expeditioni­bus regni pro lidelitate corone regie debita exhibuit, et impendit, que per singula suo modo longum es­set enarrare, quedam tamen in memoriam futuro­rum presentibus iussimus inscribenda. Primum vi­delicet, quod cum Dominus rex Stephanus Paler noster ipsum Gregorium Banum misisset contra Bulgaros, preliciendo eundem Capitaneum sui exer­citus, quoddam Castrum Vrchov vocatum pro­priis suis viribus idem Gregorms Banus optinuit expugnatum. Preterea cum Bex Bohemorum per­secutor noster inique rupta pace treugarum — castrum nostrum Iauriense occupasset, nobis in etate tenera constitutis, et idem Rex Boemie, valida multitudine suorum armatorum in regnum nostrum introhire, et regnum nostrum post occu­pacionem dicti castri depopulare voluisset, idem Gre­gorius Banus cum quibusdam fidelibus nostris ex nostro precepto contra Regem Boemorum se oppo­suit, et eundem in fugam conuertit, et laudabilem victoriam reportauit, nuiltos ex aduersa parte pe­rimendo, et quosdam Teotonicos milites strenuos ipsius regis Boemie, in signum victorie nobis addu­xit captiuatos. Idem etiam Gregorius post adepta gubernacula nostri regiminis in ornnibus bellis in­testinis in regno nostro einergentibus, et etiam ex-

Next

/
Thumbnails
Contents