Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
Maiestatis incessabiliter exhibuit, laudahiliter et impendit in diuersis expeditionibus regni nostri, et specialiter tunc, quando cum Cumanis, notoriis infideiibus Regni nostri expeditionem habuissemus inlloot; qui non solum regnum nostrum sibi subiugare, verum etiam coronam nostram lle^iam subripere conabantur; idem Comes Seraphinus de Akalich in ipso praelio non sine sui sanguinis effusione, viriiiter vti leo dimicando, vnum Comanum Nobilem captum nobis praesentauit. Pro his igitur tantis, totque seruitiorum meritis, eiusdem Comitis Seraphini, quae respectu omnium praemissorum modicum esse videatur, licet maiora mereretur, dictam terram Chermona vocatam, sub eiusdem antiquis metis, terminis, et limitationibus, cum vtilitatibus et pertinentiis suis vniuersis dedimus, donauimus, et contulimus, dicto Comiti Seraphino de Akalich, et per eum suis haeredibAs, haeredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Vt igitur huius nostrae donationis et collationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporum valeat per quempiam in irritum reuocari; praesenles concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Ioannis, Praepositi Budensis, Colocensis Ecclesiae electi, Aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini miilesimo ducentesimo, octuogesimo secundo. Regni autem nostri anno duodecimo." E collectione Diplomatica Georg. Gyurikovich. Eidem Seraphimo idem Rex Ladislaus contulit terram Salaraonfolde. in anno regiminis est error.