Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

yj. Ch. 1282. Rorandus Vajuoda Transiluaniae , terram Szirme vocatam in Comitatu JBorsod, Comiti Christo­phoro et Thomae , filiis Simonis, seruitiorum merito confert. Nos Ladislaus , dei gracia , Rex Hungarie , memorie commendantes significamus , quibus ex­pedit, per tenorem presentium vniuersis, Quod magister Steplianus, filius Comitis Tliome in no­stri personaliter constitutus presentia , quandam terram seu possessionem suam Rorandum Woyuo­dam Transsiluanum , et alios fratres suos , filios eiusdem Comitis Thome non contingentem. Scyr­me vocatam , in Comitatu de Borsud existentem in qua ecclesia in honorem sancti dominici dici­tur esse constructa, Comiti Cristoforo, et Thome filys Symonis , ac Syke cognato eorum su---nti­bus ( seruientibus) suis, et ipsorum heredibus he­redumque suorum successoribus , pro fidelitatibus et meritorys seruicys eorumdem Comitis Cristofo­ri , et Thome — — per mortem Yrkun, Hecto­rfc demetrii et Gregory filiorum ipsius Symonis, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencys sub hysdem metis antiquis, quibus per eundem habita fuisset et possessa, dedit, tradidit, donauit et con­tulit, iure perpetuo, et irreuocabiliter possiden­dam et habendam , dixit eciam idem magister Ste­phanus nobis, quod Rorandus Woyuoda Transsil­uanus, magister Kopoz, Ladislaus et Beke fratres sui huic sue collacioni , filys ipsius Symonis per ipsum facte, plenum consensum et assensum adhi­buissent super terra prenotata, In cuius rei me­moriam, firmitatemque perpetuam, presentes lit­teras nostras patentes concessimus , sigilli nostri munimine Roboratas, Et cum presentes nobis fue-

Next

/
Thumbnails
Contents