Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

lale el quantitate eiusdem terrae, seu siluae nobis ad plenum veritas non constat, fidelitati vestrae praecipiendo mandamus , quatenus mittatis homi­nem vestrum pro testimonio fide dignum, coram quo Horhath Cencio de superiori villa Cu­stodum villarum nostrarum de Zolyom, homo no­ster sciat et inquirat super praedictae siluae, seu terrae omnimoda veritate, et si ipsam siluam seu terram vacuam, et inhabitatoribus destitutam, nec venationi, nec piscationi congruentem, inuenerit; ex tunc reambulet ipsam, conuocatis omnibus com­metaneis et vicinis, et statuat eidem Magistro Phi­lippo cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis iure perpetuo possidendam, si non fuerit contra­dictum; contradictores vero , si qui fuerint, ad nostram euocet praesentiam, ad terminum compe­tentem. Post haec autem diem citationis et termi­num, nomina contradictorum , cursus metarum , simul cum totius facti serie, nobis fideliter rescri­batis. Nos igitur Vestro obtemperantes mandato, vt debemus, misimus vnum ex nobis, Magistrum Nicolaum , Archi-Diaconum Neogradiensem simul cum eodem Horchath Cencione , homine vestro ad praedictum negocium exequendum, qui post­modum ad nos cum eodem homine Vestro reuersi, concorditer retulerunt: quod praesenti homine ct ofliciali Nicolai Comitis de Zolyom, videlicet Tho­ma, fdio Caruli, accessisset super faciem terrae , seu siluae Ponik dictae, et eam sciuissent, vidis­sent et inuenissent desertam , vacuam et habitato­ribus per omnia destitutam ; non venationi con— gruentem, neque aquae et vtiles sunt in eadem piscationi, in omnibus et per omnia Vestrae col­lationi de iure pertinentem. Praesentibus scilicet Tom.V. Vol. III. 8

Next

/
Thumbnails
Contents