Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
'ji. Ch. 1281. Muthmerins Praepositus Scepusiensis cum st/o Capitulo ratione villarum JLethon et Heymuth transigit. Nos Magister Muthmerius, miseracione diuina, Praepositus de Scepus. Omnibus Clirisli fidelibus, praesentem paginam inspecturis , salutem in vero Salutari. Ad vniuersorum notitiam serie praesentium volumus peruenire: Quod cum ex donatione illustris Belae regis, bonae memoriae, villas Lethon et Heymuth vocatas, pro remedio animae carjssimi fratris sui Colomani, felicis recordationis , nobis et ecclesiae nostrae contulerit perpetuo possidendas; et licet pro eisdem villis iratres nostri traxerint nos in causam coram Domino Legato (Philippo episcopo Firmano): tainen ante decisionem causae, maturiori et saniori habita deliberatione , medietatem omnium prouentuum dictarum villarum tam maiorum, quam minorum, dictis fratribus nostris, imo ipsi Capitulo, contulimus, ordinauimus, et statuimus perpetuo retinendam ; ita, quod nec nos, nec successores nostri, de mediis prouentibus dictarum villarum , nullum sibi ius possint vindicare: quia in retentione dictarum villarijm magnas expensas, et labores saepe ac saepius pro confirmationibus sumus perpessi. Yt autem haec ordinatio. seu donatio, per nos facta, per successores nostros in irritum nequeat reuocari: praesentes litteras nostras dicto Capitulo, mediantibus Henrico , Plebano de Leucha , et Ioanne Plebano de Suburbio (Szepes Varallya) et Comite, lVatre suo Ioanne de Gargow, concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Millesimo, ducentesimo, octuagesimo primo."