Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

men, quod si ipsa lilia sua sine haerede decederel, oranes serui ct ancillae supradicti, tam per ipsum Comitem Gottliardum , quam praefatam vxorem suam relicti, seu legati, aurea gaudebunt liber­tale. ltem praefatus Comes Golhardus , et filia sua, dotem et paraphernales eidem Magistro Abram ex integro relaxarunt ita, quod post mortem eo­rumdem ipsum Magistrum Abram ratione praemis­sa nullus vnquam possit molestare. Itern oranes serui, et ancillae cum praefata Domina ad Magi­struin Abram inducti seu allati, si eadem Domina sine herede morialur, aurea per omnia gaudebunt lihertate; hoc etiam expresso: quod si Magisler Abram mortuus fuerit, tunc super cognatos eius­dera Abrara , dotes et res paraphernales requiri possent. ltem si idem Magister Abram ante vxo­rem suam mortuus fuerit, pro dote et rebus pa­raphernalibus possessiones suas, scilicet Csaliol, Leele, et Aru 11onhyda, cum tributo , et Ke­nam cum pertinentiis suis ordinauit , legauit, ct reliquit vxori suae praenotatae. Item idem Magi­ster Abram ancillam suam, Catam noraine, cura haeredibus suis; item seruum suum Marcura cum vxore et pueris suis reliquit matri suae. Practerea si idem Magister Abram ante matrem suam, et vxorem moriatur, ex tunc praefatae dominae de praediis, deseruis, et ancillis supradictis, sibi re­lietis, liberam et absolutam habebunt, quocunque voluerint , disponendi vel ordinandi facultatem. In cuius rei meraoriam ct perpetuam firaiilalcm, praesentes concessimus litteras, sigilli nostri muni­mine roboratas. Anno Doraini Millesimo CC. se­ptuagesirao. Balth Praeposito, Iwano Cantore, I3c­nedicto Custode, existentibus. "

Next

/
Thumbnails
Contents