Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
que possessiones dictorum Petri , Francisci , et Thomae, Ieneu, et Hethen vocatas, quae ad manus regias pro ipsorum excessibus , tanquam manifestorum malefactorum fuerant deuolutae; pro damnis et iniuriis eisdem illatis , Ecclesiae Beatae Virginis de insula leporum , et dictis sororibus in eadem Ecclesia Deo famulantibus , dedimus, contulimus, et tradidimus iure perpetuo possidendas. In cuius rei memoriam praesentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti, Praepositi Orodiensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Doinini millesimo, ducentesimo , sexagesimo quarto. Nos igitur petitionem ipsius Dominae Elisabeth, charissimae filiae 110strae, ac aliarum Sororum de insula saepius nominata , iustam esse attendentes ex in hac parte, ipsum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus inseri faciendo, auctoritate praesentium innouando , confirmauimus. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodiensis Ecclesiae Praepositi , Aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini millesimo, ducentesimo , septuagesimo, regni antem nostri anno primo. " E MSS. Heuenesi Tom. VV. p. 192. A. Ch. 1270. Idem Stephanus tributum de Iaurino, Abda et Fizegtu , a Bela IV. regulatum confirmat. Nos Stephanus , Dei gratia , Rex Vngariae , significamus vniuersis praesentium per tenorem : quod Sybridus, dictus Leubul, exhibuit nobis litteras patentes karissimi Patris nostri Regis Bele, inclite recordacionis, petens, vt ipsas confirmare