Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

* z cr Comaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Cliristi fi­delibus , praesentes litteras inspecturis , salutem in eo, qui regibus dat salutem. Ad vniuersorum no­titiam tenore praesentium volumus peruenire , quod diJecti et fideles nostri, Fridericus, BartJio­Iomaeus et Guido Comites de Modros, de We­gla et de Wynodol, ad nostram praesentiam veni­entes , nos humiliter rogauerunt , vt nos confir­maremus eisdem priuilegio nostro omnia ea, quae Dominus R.ex, karissimus Pater noster, eisdem suo priuilegio confirmauerat, quod quidem priuilegi­um Domini regis, karissimi Patris nostri, exliibu­erunt iidem Comites in haec verba (Yid. de anno 1251.) Nos autem attendentes fidelitatem et serui­tia eorumdem Comitum , quae nobis et progenito­ribus nostris ob reuerentiam regiae Maiestatis im­penderunt , et impendere poterunt in futurum , propter quae , sicut progenitores nostri , sic et nos volentes eisdem occurrere Regio cum faiiore , tenorem priuilegii supradicti, consideratis ipsorum et haeredum suorum seruitiis, ratum habentes et acceptum, de verbo ad verbum praesentibus inseri faciendo duximus confirmandum ; volentes prae­missa omnia in ipsorum Friderici, Bartholomaei, et Guidonis Comitum , et Tohannis, filii ipsius Gui­donis, et haeredum suorum potestate perpetuo du­ratura. In cuius rei memoriam et perpetuam fir­mitatem, praesentes eisdem et per eos suis liaere­dibus , haeredumque sLiccessoribus , concessimus litt,eras, dupplicis sigilli nostri munimine robora­las. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodi­ensis Praepositi, Aulae noslrae Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno alj Incarnatione Do­mini MCCLXX. regni nostri anno primo.

Next

/
Thumbnails
Contents