Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

lum de iuris beneficio, tum etiam inspectis priui­legiis suis, quibus se super his munitum asserebat, ad possessionem eaindem restituere dignaremur; exhibendo nihilominus priuilegium Andreae, aui nostri, et'Be!5e, patris noslri charissimi, illustris­simorum regum Hungariae; item priuilegium Pous, Bani de Zewerino, magistri Tauernicoruin eius­dem Domini regis, charissimi Patris , exhibuit et­iam priuilegium Beuerendi Patris Vgulini, Archi­episcopi Colocensis, aulae regiae Cancellarii, si­mul cum priuilegio ecclesiae Colocensis, nec non et priuilegium venerabilis Patris Bartholcmaei , quondam Episcopi Vesprimiensis, et multa alia tam iudiciorum, quam inquisiloriorum veritatis instrumenta ; quibus omnibus inspectis et leclis per singula, certo certius contineri comperimus in tenore eorumdem: Quod memoratam terram Bil­ligue praedictus comes Andreas. ab eodem magi­stro Pous iuxta suarum priuilegialium continenti­am litterarum trecenlis et viginti marcis ,praesente codem Domino Rege, charissimo Patre nostro et consentiente, prout in ipsius Patris nostri priuile­gio contineri vidimus, compararat. Terram vero Veseu inuenimus, praenotatum Andream Comitem emisse pro centum marcis dc Andrea Caluo, milite videlicet Salomonis Bani; cui ipsam terram idem Salomon Banus , iuxta ordinationem voluntatis suae vltimae, in redemptionem voti sui et pro cru­ce , qua signatus fuerat, redimenda contuJerat; si • militer de permissione ipsius charissimi patris no­stri, prout hoc in priuilegiis tamaui, quam patris nostri, charissimorum, illustrissimorum regum Hun­gariae exinde confectis luce clarius continelur. Nos igitur in die coronationis nostrae Baronibus et

Next

/
Thumbnails
Contents