Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
laxatis, viam fecit patentiorem ; Bulgaria, yiuo aclhuc patre prouinciis adscripta, subsidia comparauit ampliora; filiorum denique ac filiarum nuptiis vicinos sibi ac regno conciliare Principes, satagebat.. In tuenda tamen interna externaue securitate minus cautus, seu felix fuerat: Dum enim ereptam ob Ottocaro, Boliemiae rege, Stiriam aegre fert; discordias, quibus ipse , Patre vitam agente, ius in regnum sibi commentus, ansam de.derat, Maiestatis regiae gratia non cohibet : Proceres, qui eidem antea offensi erant, vindictam veriti, regio thesauro ablato ad Ottocarum, quem Anna soror sua raptis familiae clenodiis iam ditauerat, transfugientes, motibus domi, hostilitatibus foris regnum obiecerunt. Eae vastitate vtrinque illata, caedibusque alterum in annum protractae, castro demum Mosoniensi solo aequato, thesauris amissis, maiori regis Stephani quam Ottocari, maximo populorum dispendio 3 Antistitum ac Procerum interuentu, aegre sopitae potius, quam positae fuerant.