Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

bere et auctoritatem iudicandi super omnes Nobi­les Ecclesiae suae, in quibuslibet causis et causa­rum articulis infideles Nobiles suos vlciscendi, fu­res et latrones suspendendi, si in ipsius territorio deprehensi fuerint tramite iuris obseruato. Et si­quidem Nobiles ipsius Ecclesiae quoquo modo iu­ris ordine interficiantur, ratione delicti per ipso­rum iudicem vel alium, ex casu , ipsoruin posses­sio non ad iudicem suum vel alienum, sed ad Ec­clesiam Strigoniensem deuoluetur , si occisus non habuerit sibi succedentein ; quia ])erpetuis seruitiis ecclesiae sunt deputati. Quapropter finaliter decre­uimus, quod omnes tam Nobiles quam conditio­narii suo Archiepiscopo Strigoniensi fideliter obe­diant, et consueta seruitia exhibeant, et nusquam alias in regno nostro alicui possint famulari. Qui si contrarium fecerint, et ecclesiae seruire nolue­rint, ipsorum Palatinus liberam habeat facultatem vbicLinque capiendi et condemnandi eosdem. In cuius rei memoriatn, firmitatemque perpetuam, has concessimus dupplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodiensis Praepositi, aulae nostrae Yice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri Anno ab Incarnatione Domini MCCLXXII. regni autem nostri anno II." E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 366 — 7. Ori­ginale in Arehiuo Primatiali. Vltimae sunt hae Stepha­ni V. litterae , anno 1272. 1. Augusti mortui. A. Ch. 127 2. Idem Stephanus ftliis Comitis Biud, de se merUis, terrani Fintha confert. Stephanus , Dei gratia, Ilung. Dalm. Croat. Bam. Seru. Gallic. Lodom. Cuman. Bulgariaeque Bex. Omnibus Christi fidelibus, praesentem pagi-

Next

/
Thumbnails
Contents