Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
raittere se praesumat, nec aliquis Iudicum populos eiusdem Ecclesiae cuiusuis conditionis iudicare, nec in aliquo molestare: cum ydem in praesentia nullius iudicis astare teneantur, nisi in praesentia Iudicis Curiae karissimae Consortis nostrae, sieut in praedicto priuilegio inspeximus contineri; quod et nos confirmauiinus, et confirmamus per praesentes; non obstantibus illis litteris, quas Iacou de genere Huntpaznan tempore guerrae a nobis dicitur impetrasse. Datum Albae in vigilia Ascensionis Domini Anno Domini MCCLXX. Ex analectis Wagnerio - Jankovichianis Tom. C. nro 188. p. 350. A. Ch. 1270. Idem Stephanus Sagittarios de Comitatu Soproniensi, a solutione tributi vinearum suarum absol uit. Nos Steplianus, Dei gratia, Rex Hungariae, commendantes tenore praesesentium, significamus Yniuersis. Quod sagittarios nostrosde Comitatu Soproniensi, quos in consuetis libertatibus ipsorum conseruantes, fauore et gratia prosequi intendimus, a solutione tributi de vineis suis propriis , quod K o r o - c heb e r nuncupatur, expeditos esse volumus et fore penitus absolutos, sicut in praes^nsentia Magistri Laurentii, quonda m Coinitis Soproniensis, prout per eiusdem patentes litteras, super hac speeialiter confectas, nobis conslitit, in figura iudicii apparent fuisse expediti; Cum inter «osdem sagittarios ab vna parte, Stephanum, filium Bezae, tunc temporis dicti tributi perceptorem, ex altera, quaestip fuerat suscitata. Ceterum vobis ornnibus tributariis in Co-