Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

llmitas propensiori afFectu et attentionis deuotione superna contemplatur , diuina gratia adiuuante , tanto (magis) operibus affectum debet producere ad efFectum ; maxime vnicum Thalamum Christi , Ecclesiam videlicet Catholicam , sublimando , reli­giosis consulendo; vt sic aeternae remunerationis praemium cum temporalis vitae subsidio conse­quatur. Sane considerantes dilectos nobis, in Dei filio, Fratres Ordinis Praemonstratensium , tanto potioris antidoto regii fauoris prosequendos, quan­to specialiori deuotione eosdem nouimus obsequiis et reuerentiae B. Virginis, quae nostra et re­gni nostri est Domina et Patrona, Bea­tique Eustachii obligatos, ac vberioribus charita­tis, quae multitudinem peccatorum operit, operi­bus abundare : ipsos volentes pro nobis, et pro anima Domini Belae , illustris regis Hungariae , charissimi Patris nostri, felicissimae recordationis , apud Deum ponere intercessores , Monasterium pro eisdem fratribus, in insula Chut, in honore B. Eustachii, et domos ac officinas religiosae con­uersationis quieti congruentes, disposuimus; sicut praedictus charissimus Pater noster, clarae memo­riae disposuerat et ordinauerat , praemissa regia deliberatione ordinare. Et quia religiosam vitam ducentibus prona beneuolentia quoslibet catholicos et maxime personas regali dignitate praeditas, con­uenit subuenire : ne alicuius necessitatis occasio eos in diuinis desides aut negligentes efficiat, vei robur, quod absit, sanctae conuersationis subtra­cto subsidio vitae, vtriusque infringat, Monasteri­um praedictum , et religiosam domum de insula Chuth voluimus et volumus, sicut antediclus Do­minus Rex, charissimus Pater noster, voluerat et

Next

/
Thumbnails
Contents