Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
ti, praefatam terram cum vtilitatibus suis et pertinentiis vniuersis, sub eisdem metis et terminis, in quibus per custodes syluarum nostrarum possessa esse dinoscitur , ob amorem Beatae Mariae Virginis , et pro salute animarum progenitorum nostrorum , monasterio praedicto , Praepositoque eiusdem loci , et suis fratribus, iugiter Deo famulantibus , dedirnus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem , praesentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri inunimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi , aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXII. regni autem nostri anno primo (secundo). " Ex instrumentis Praepositurae Sagliiensis. Has donationales confirmauit Ladislaus Anno 1282. A. Ch. 127 2. Idem Stephanus iobbagionatum S. Stephani de Castro Trenchen , a Patre suo Bela concessum , villanis de IVeczizlo confirmat. Stephanus, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Bex. Omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire; quod Newer, Buda, Ortirad, Baschoh , Badila , et Damaslou, de villa Wecislou, ad nostram accedentes praesentiam , exhibuerunt nobis priuilegium Belae regis, inclytae recordationis, karissiini Patris nostri, super libertate eorum eis concessum; petentes instanter, vt id rati-