Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

miles et sorores 11011 aequis portionibus: quia ex­cepta decima y quae Praeposito S. Tliomae proue­nit, medietas totius tributi capitulo ex antiqua progenitorum nostrorum largitione proueniebat, reliquae vero dimidietatis duae partes Comiti Stri­goniensi, pro tempore constituto , debentur ; ter­tia vero dimidietatis sororibus de insula Strigoni­ensi proueniebat; ipsas duas partes comitis et co­mitatus Strigoniensis dedimus, donauimus, et con­tulimus et assignauimus, dilectis et fideJibus no­stris capitulo Strigoniensi pro remedio animae ve­nerandae memoriae, Domini Belae regis , carissimi Patris nostri, in perpetuam eleemosynam , pleno iure, perpetuo et perenniter possidendas. In qua­rum duarum partium tributi possessionm, vel qua­si, praedictos dilectos et lideles noslros per dile. et fidelem nostrum Mojs Palatinum, fecimus in­troduci; promittenles praesentem nostram dona­tionein tam cum aurea bulla nostra , quam cereo sigillo nostro authentico roborare, quum ab eo­dem capitulo fuerimus requisiti. Datum tertia feria ante quindenain Apt)stoIorum Philippi et Iacobi, in monte Pestiensi. Anno Domini MCCLXX. Katona Hist. Criti. Tom. VII. p. 523. collect. Kap. T. XI. 249. in folio. Ex his patet Belam IV. sub metlio mensis Maji iam mortuum fuisse. | yf. Cli. 4 270. Moyses Palatinus Philippum A. Episcopum in rnunus supremi Comitis Strigon. et Capitiilum eius in possessionem tributi introducit. Nos Moys Palatinus, Comes Soproniensis, et Scybiniensis, significamus Vniuersis praesentes Jitte­ras inspecturis, quod cum Dominus noster Sle­phanus , Inclitus rex Hungariae, Co.mitatum

Next

/
Thumbnails
Contents