Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sua demonstraruht, quod cum casualiter in pre­sencia Domini Bele, Ducis felicis memorie asta­rent, super quodam suo negocio tractaturi, per offendiosam et ineptam responsionem vnius ex ipsis, in delaturam lignorum, seu iigniferos condiciona­rios incidissent, et exinde in castrenses idem Do­minus Dux Bela eosdem redegisset; et postmo­dum cum scita veritate experlus, certissime vo­luisset ipsos in Iobbagionatum Castri Zagrabien. transferre , prout primum fuisse dicebantur, ecce idem Dominus Dux, Deo vocante de medio est sublatus ; qui ad vltimum nostrum sibi auxilium lachrymabili instantia humiliter rogitarunt, vt nos super praemisso facto ipsorum dignaremur pro Dei nomine, experiri, eorumdem iustitia mediante; Verum, quum nos miseris querulantibus deesse in iuribus non debeainus, nec velimus: partes no­stras sollicite apposuimus in hoc facto; et sicut primum per Prelatos Ecclesiarum, videlicet Yene­rabilem Patrem, Thimotheuin Episcopum Zagrab. Capitulum loci eiusdem — •— — M. Abbatem Toplicen. Magistros, preceptores Templariorum , et Hospitalariorum, per nobiles autem Regni , Iwan Comitem, filium Treylay, Lucas Wyd, Mat­heum, Petrum, filios Endre, Martinum, Petrum, filios Herenk, Mortun, Cuchnik, Damianum, et Cybrianum de genere Atha, Comunis per Iobba­giones vero Castri Zagrabien. Nengrag, Vydorli­um, Iaram, Iwan, Welizlaum, Eados, Mykus , Endre, Moloynam, Weysnam, Ladislaum, En­drech, Obulganid, Ladislaum, Waratin, Mark, Prodan , Myren, Wydwch, Paulum , filium Opo­rych , Wlkotam, Desce , Mosen , Paulum Comi­tera terrestrem , Lark, Petres, Petrisaum, et

Next

/
Thumbnails
Contents