Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

rum in claustro praedicti monasterii Beatissimae Yirsinis Deo iusiter famuiantium, nobis in Chri­sto charissimarum, vt praedictum priuilegium ra­tum haberemus, et nostro priuiiegio confirmare­mus. Ipsius siquidem priuilegii tenor talis est: Oinnibus in Christo pie viuentibus CapituJum Bu­densis Ecclesiae salutem in Domino sempiternam : Yniuersitati vestrae tenore praesentium duximus declarandum : quod quidam Gregorius nomine , de villa Mortuinuasara ( Martonvasar) in nostra per­sonaliter constitutus praesentia , confessus est ; quod possessiones suas videlicet totam terram suam Thordas vocatam , metis et signis circumquaque distinctam, et vineas suas et omnia I)ona sua mo­Ijilia et immoJjiiia , in qtiibus neminem cognato­rum suoruin aliquid iuris dicit habere, sororibus de insula Sanctae Mariae pro remedio animae suae, eo quod haeredum careret successione , reliquit et dimisit perhennaliter possidenda. Ita tamen , quod quamdiu idem Gregorius et vxor sua vixe­rint, de reditibus ipsarum possessionum vsque ad tempora vitae suae perfruetur. Si vero ipsum su­perstitem mori contingat, memoratae possessiones in ius et Dotninium dictarum Sororum, sicut prae­diximus, deuoluentur pleno iure possidendae. In cuius rei memoriam praefato Gregorio instanter petente litteras praesentes concessimus, sigilli no­stri munimine roboratas. Datum per manus Magi­stri Ambrosii, Scholastici Budensis. Anno Domini Miilesimo , ducentesimo , septuagesimo. Nicolao Cantore, Petro Custode , Bedeu Decano , ScelaSa­cerdote , Damiano et Petro Magistris, ceterisque Canonicis existentibus. Nos igitur tam precibus ipsius Dominae Elisabeth , charissimae filiae no­12 *

Next

/
Thumbnails
Contents