Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1212. Idem Steph'anus Hospitibus de Felzdz in Co~ mitatu de Vgocsa multiplici suo descensu, grauatis diuersas confert libertates. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cuman. Bulgariaeque Rex. Omnibus praesentes litteras inspeeturis salutem in omnium Saluatore. Circumspectio regum prouida solet suos subditos libertatum titulis adornare, vt merito possit numerus sibi famulantium augmentari. Proinde ad vniuersorum notitiam, tam praentium, quam futurorum harum serie volumus peruenire: quod hospites nostri de vilia Felzaz, apud Domum nostram , videlicet in Vgocha constituti,' ad nostram accedentes praesentiam, nobis humiliter supplicarunt: quod quia iidem per frequentes descensus nostros quam plurimis sint grauati; ipsis aliquam gratiam facere iuxta nostrae Maiestatis munificentiam dignaremur. Nos itaque ad supplicationem ipsorum de nostra gratia concessimus speciali: quod ab omni collecta , seu exactione, quam in regno exigi indiximus, exempti et absoluti penitus liabeantur. Concessimus etiam , quod ad nullum exercitum nostrum ire vel mittere milites teneantur. Statuimus insuper, quod Comes de Vgocha, annuatim vnum descensum super ipsos facere possit, et non pius. Praeterea restituimus eisdem, vt Ecclesia Beati Petri, capella nostra, a iurisdictione omnium Plebanorum et Archidiaconorum penitus libera habeatur, et exempta. Item contulimus eisdem sj luam, Stulba vocatam , a domo Stephani, filii Semyg incipiendo, vsque ad coenobium Eremitarum , in qua araturas exerceant, et feras mediocres, videlicet vrsos , apros, ceruos, et capel-