Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

nostrae apud Barolum, sicut voluerit, possit ascen­dere supra dietas. Et ecce iustitiario terrae Bari per nostras iniungimus litteras, vt pecuniam ne­cessariam pro conducendis tribus galeis ad requi­sitionem tuam tibi debeat ministrare. Cautus exi­stens , ne in executione dicti mandati committas negligentiam, seu defectum. Datum Neapoli XXIV. Iunii, Deciinae tertiae indictionis. Regni autem nostri anno sexto." E regestro Caroli I. in arehiuo Ciuitatis Neapolitanae conseruato, annoque 1271. notato Diplom. Vatican. Sze­cheny. p. 17. Chronotaxim , indictionem in litteris regni Siciliae erroneam cum praenotatione annorum haud con­cordare, suhsequa docehunt etiam exempla. A. Ch. 1271. Idem Stephanus Michaeli , filio Vbul , ob insignia fidelitatis merita, terras Nuncupul et Tuth nouiter donat, augetque. Steplianus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croaciae, Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fi­delibus, ad quos praesens scriptum peruenerit, sa­lutem in omnium Saluatore. Circumspecta regia prouidentia, potissimum lioc eligit, vt fiJiales suos non tam fauoribus , quam munificentiis attrahat, et inducat ; vt excrescentibus regiae Serenitatis donis et fauoribus, feruor fidelitatis accendatur et excrescat, affectu subditorum; vt dum merita sin­guforum attenduntur, et dignis munificentiis effe­runtur, fideles huiusmodi exemplo accensi , red­dantur fideliores in futurum. Proinde ad vniuer­sorum notitiam harum serie volumus peruenire , quod Michael , filius Vbul, fidelis noster serui­ens, ad nostram accedens praesentiain, Nobis at-

Next

/
Thumbnails
Contents