Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

E Coll. Dipl. Kaprinai Tom. II. snb B. p. 87 sq. Transumsit Ladislaus An. 127 2. A. Ch. 1271. Idem Steplianus populos Monialium de Tir­ua in egestatem redactos ab omnibus exactionibus vult esse inununes. Nos Matthias Dei gratia Rex Hungariae , Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae comrnendamus Tenore Praesentium significantes quibus expedit Uniuersis. Quod Nobis per Religiosas Dominas Sancti-Moniales Ordinis sancti Francisci Confes­soris in Claustro Beatae Mariae Virginis in liac Ciuitate nostra Tyrnaviensi fundato, degentes, ex­Iiibitae sunt quaedam Literae olim Serenissimi Principis , Domini Ladislai similiter Regis Hun­gariae, Tenorem Priuilegy olim similiter Serenis­simi Principis, Domini Stephani, consimiliter Re­gis Hungariae Patris sui, super exemplione Popu­lorum earumdem Dominarum Sancti-Monialium , in Comitatu Posoniensi commorantium , per eun­dem condam Dominum Stephanum Regem , a quibuslibet exactionibus, et collectis, quae sive in Denarys, sive in alys cuiuscunque generis, et spe­ciej rebus, per hoc Regnum nostrum fieret, pro eisdem Doininabus, et dicto Claustro earum per­petuo facta, emanat. confirmatiue in se habent.es, Tenoris infrascripti, quae scilicet Literae , ex se ipsis clare denotantur sub dupplici sigillo eiusdem condam Domitii Ladislai Regis iri pendenti confe­ctae fuisse, sed, vt Nobis per Ipsas Dominas de­claratum est, cum dudum alias Tempore scilicet condam Serenissimi Principis Domini Sigismundi Imperatoris, et Regis similiter Hungariae etc. qui-

Next

/
Thumbnails
Contents