Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

pacjs existeret vel turbator. Et, si in hac parte Arcliiepiscopi et episcopi praedicti, tam regnorum regni Vngariae, quam regni nostri et terrarum no­strarum , negligentes in exequendis praemissis ex­stiterint vel remissi; punientur a Dominis Cardi­nalibus , quorum iurisdictioni se in hac parte sub­iecerunt, tanquam iuramenti praesitti trangresso­res." (Ilic adiecta sunt plurimaProcerum nomina, qui Sacramento se deuinxere, pacem initam reli­giose culturos. Tum ad pacem firmandam constitu­tum : vt Vngariae rex a Philippi, electi Aquileen­sis, et Bohemus a Stephani Lombardi, nepotis marchionis Estensis (fors Stephanum, Andreae II. filium intelligit) foedere discederent) Insuper do­minus Stephanus rex Vngariae, renunciauit omni iuri et actioni, quod et quae sibi videbantur com­petere, seu etiam competebant in ducatibus Sti­riae, Carinthiae, et dominiis Carnioliae, Marchiae ; nullam de cetero suo vel haeredum suorum nomi­ne, contra nos et haeredes nostros super illis mo­turus materiam quaestionis. Renunciauit etiam rex Stephanus Vngariae, supradictus iuri et aclioni , sibi et suis haeredibus competentibus , de insigniis regalibus, corona videlicet, gladio, monili, slel­la , scutellis et aliis clenodiis, et thesauro delatis per dominam Annam, socrum nostram, in regnum Bohemiae. Item praedictae ordinationi et paci in­cludi volumus , et includimus excellentes Dominos el illuslres, Regem Hispaniae, regem Angliae, do­minum Richardum, fratrem regis Angliae, electum in Imperatorem Romanorum, cum filiis eorumdein; venerabiles Palres , dominos Archiep. Magunti­num cum suis suffraganeis, Archiepiscopum Magde­burgensem cum suis suffraganeis; Archiepiscopum

Next

/
Thumbnails
Contents