Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

re, ne nostra nohiscum ilesideria senescerent, jrao fjuasi penitus interirent, qui non poteramus eum ad preludia pugne per audacie modum adducere, elegimus eundem per alterius vie modum ad idem pugne commercium inflammare, vt videlicet, ve­stigiis prioris conflictus , quem secus apud Mora­uam gessimus, et de ipso triumphum nostra sere­nitas obtinuit concupitum, firmius inherentes, fin­geremus nos retrocedere, quasi fugam simulantes, vt ipse postmodum sequeretur. Quod quidem , quam ratum fuerit, aliter non euenit. Nam quasi timoris gelicidio propter sue gentis multitudinem terrefacti, trepidacione cessimus, velut tergiuersa­cione quadam formidinis fugam arripere preten­dentes. Quod postquam ad eius audienciam est de­latum, assumsit animum, iterum accingitur, inse­cutus est fugere simulantem, et in octaua Ascen­sionis Domini, nos cum multis suorum milibus est aggressus. Nos autem, qui talia gliscebamus, et^ exspectaueramus diucius illum diein, nostrorum strenuorum militum structis cuneis et aciebus sin­gulisiuxta debitum ordinatis, in ipsos immani manu, et ingenti gentis nostre molimine insurgen­tes, taliter hostes repressimus, et fauente diuina gracia contriuimus inimicos, vt nostre molem po­tencie ferre penitus nequeuntes, in fugam se con­uerterint vniuersi, qui funestas inter acies nostris subducti gladiis non ruere. Sed ipsos tamen vs­que ad flumen Rabinicz, quod a loco , vbi con­gressus belli fuerat, per tria maxima milia distans erat, nostrorum caterue militum persequentes, in ipsa fuga morti quam plurimos tradiderunt, in flu­mine ipso innumerabilibus submersis, sicut ex re­latibus accepimus diuersorum, et fama docente

Next

/
Thumbnails
Contents