Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

rniui MCC. septuagesitno primo , regni autem no­stri anno secundo, " Ex Diplomat. Szecheny. Tom. H. p. 420. sqq. Hanc confirmationem denuo roborauit Ladislaus Hf. Vide infi a. Exstat eius originalis membrana in Archiuo Camerali. A. Ch. 1271. OttocaruSy Rex Bohemiat, Cunegundi fte­ginae , vel alteri sorori , prosperos helli sui contra Hungaros progressus notificat puhlicandos. Nostrorum felicium gesta processuum incre­mentis adaucta votiuis, que nouiter prosperis pro­mouit dirigendo successibtts dispensatoris dextera prepotentis , ad extiltacionis vestre tripudium et plausus iocundi soleinnia vobis presencium pro­gramate denotamus. Infesta igitur nobis et innu­meris profesta mortalibus regis Vngarorum Tyram­pnides, et seuicie feritas truculente, quibus veluti furialibus agitatus stimulis diuine potentie non re­ueritus inclitam maiestatem; nec verens apud ho­mines infamie notam incurrere , impudenter de­foederato foedere; quo nobis olim se pacifice foe­derarat, et fide infideliter violata, velut atrox be­stia humanLim siciens sanguinem in nostre seuiit homines dicionis , sicut vobis credimus non fore incognitum, cum fere sit notorium vniuersis; ad propulsandas iure conUimeliosas, que infereban­Uir, iniurie violencias, nostre sinceritatis cultnen impulit, accendit, armauit, ita quod in manu forti et excelsi brachii potentatu, ad ipsius regnum ce­leri cursu direximus gressus nostros, cupientes il­lum , qui dubium fraudulenter lacessere Martem non timuit, marthialibus armis patenter inuadere, visitare ipsum in propriis laribus et potenter pro­sternere visitatuin. Cuius siquidem regni metas,

Next

/
Thumbnails
Contents