Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Nuncupul incenfem in pnrte meridionali, in qua ecclesia dicitur esse sita; quam scilicet particulam terrae quidam Butur nomine, et sui cognati lempore Tartarorum sine lierede decedentes, refe runtur primitus possedisse, sihi conferre de benignitate regia dignaremur. Nos igitur inspectis lideJitatibus et seruitiorum meritis, quibus idem ]Nobis a tempore suae iuuentutis, tum videlicet in diuersis expeditionibus nostris et regni; tum et eo tempore, quum contra Stvrenses exercitum habuissemus, in suam manurn dexteram, per sagit t a m B a 1 i s t a r u in et in pedem sinistrum perfossum lancea, nobis cernentibus vulnera lethalia recipiendo, suasque lidelitates constare faciens, ,euidenter, gratum semper, et acceptum exhibuit strenue famulatum; vt eius exemplo reliquos ad fidelitatis opera ardentius inuitemus, ipsi terras Nuncupul et Tuth vocatas, cum praedicta portione terrae , in qua ecciesia esse dicitur, sibi et suis heredibus, heredumque successoribus dedimus , donauimus, et contulimus, sine praeiudicio iuris alieni , perpetuo possidendas. Vt igitur praesens nostra donatio robur obtineat perpetuae firmitatis, ne processu temporis per quempiam possit irritari, praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri B. Praep. Ecclesiae Orodiensis, aulae nostrae Yice-Cancellarii, dileeti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXI. regni nostri anno secundo. E coll. Dipl. N. Jankovicli ad 1j. a. CJ. Katona pro: „contra Stirenses" Jegendo : „contra Strigonienses" mirum haud est , si dixit: ,, Quando, quaue de causa contra Strigonienses exereituin proinouerit; ex annalihus patriis non liqnet" T. VII. p. 590.