Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
vt idem oeculata et subtili inquisitione sciret, si eadem piscina ad nostram pertineat collationem ; et nobis remandaret, fideDeo debita et coronae. Demum idem nobis per suas litteras remandauit, et postmodum personaliter recitauit: quod eadem piscina ad nostram spectaret collationem immediate ; eo quod ipsa piscina fuerit cuiusdam Petri, sine haerede scilicet decedenlis. Ynde eamdem piscinam Ecclesiae Beati Iohannis Baj)tistae de Iazow perpetualiter et irreuocabiliter duximus conferendam. Datum in Potok , in festo S. Georgii , Anno Domini Miliesimo, ducentesimo , LX. tertio. Nos igitur collationem nostram ratam liabentes atque firinam , ad supplicationem ipsius Andreae Praepositi, praedictas litteras nostras in nulla sui parte vitiatas, praesentibus insertas , auctoritate praesentium confirmamus, sigilli nostri dupplicis munimine roborando. Datum per manus Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Yice-Cancellarii,dilecti et fidelis nostri. Anno Dojnini MCCLXX. regni autem nostri anno primo. " Ex originali membrana arcbiui Jaszow exscripsit Dan. Cornides Coll. Dipl. Tom. II. s. p. A. Ch. 1271. Idem Stephanus ius Ducatus, a Progenitoribus primogenito institutum , a Patre suo sibi denegatum queritur ; ac Castrensibus Poson. sibi adhaerentihus nobilitatem confert. Stephanus, Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie , Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex , omnibus fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis^largitore. Regia pietas singulorum merita lenetur prospi-