Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sibi non parcens, nec vite, gloriosam vitam reputans pro patria dimicare, qeiin Jino, cum proclamato, et vocato nostro exercitu contra insultum prefati regis Boemie paulisper nostra se militia prepararet, dictum Laurentium Banum de sua fide, et industria per multa auspicia confidentes, quamuis continuis belli sudoribus fatigatum, necessario premisimus ante exercitum ad regni confinia defendenda. Pro huiusmodi igitur (sequitur donatio) Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Praepositi, aule nostre Vice-Canceiiarii, — — anno Domini MCCLXXI. decimo Kalend. Aprii. regni autem nostri anno primo. " Ex. originali eruit G. Pray. coll. p. 88 —9i. A Ch^ 1271. Jdern Stephanus Ahrahamo, filio Ponith Co.mitis, terras vacuas Heceh et Costatun, Comitatus Zalhmar, confert. Nos Stephanus, Dei grati», Rex Hungarie, memoriae commendantes significamus vniuersia., quibus expedit, praesentium per tenorem: quod Abram , filius Ponith Comitis, quasdamu terras Beceh et Costatun vocatas, in. Comitatu de Zatmar existentes, a nobis dari postulauit; sed quod de statu illarum terrarum nobis veritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Varadiensi, nostris dedimus literis in mandatis, vt de qualitate, et quantitate, ac circumstantiis earumdem, et vtrum sirat vacue, et pertineant coliationi nostre, nec ne, nobis omnimodam veritatem intimarent. Qui recepto mandato nostro huiusmodi, nobis taliter rescripserunt; vt predictas terras homo noster Luka, filius Caam, coram eorum testimonio, praesen^