Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

15 CollectJone Dipl. Wagnerio - Jankovicliian » TCWTIM A. nro 29G. A. Ch. 1271. Capltulum Agrieiise d* diuisiune inter filio Mohol peracta refert. Capitulum Ecciesiae Agriensis. OmniLus Cliri­sti fidelibus sakitem in omnium Saluatore. Ad vni­uersorum notitiam tenore praesentium Tolumus peruenire , quod Lang , et Herliortli ab vna , parte vero ab altera Dethk , Symon , Dethbor /i­liorum Mohol , filii Detricy de Keech, coram no~ stra personaliter constituti praesentia, a nobis no­strum postulantes hominem iuxta permissionem et consensionem Domini nostri Regis Stephani, ad diuisionem faciendam. Nos igitur vnum ex nobis — non simplicitcr, sed in dignitate fulgentem, scili­cet Magistrum Mathiam, Cantorem et Canonicum Ecclesiae nostrae ad praemissa duximus transuiit­tendum. Qui tandem ad nos rediens , nobis su!> puritate suae conscienliae retulit eo modo : quod ipse vicinis et commetaneis illarum possessionum legitiine inibi conuocatis, et rogatis ad facies prae­dictarum possessionum praesentibus accessisset; per veteres metas, per regem Belam , bonae memori­ae, donatas et collatas reambulasset, reambulan­doque talem inter eosdem fecisset et ordinasset di­uisionem : quod possessiones Th a r k weley, Ve­resalma, Bathiamezey, Kisaylthoth, Hennengfal­ua, Heginegwsfalua , in Comitatu Sarus existentes , ipsis Lang, et Herbordo deuenissent, et cecidis­sent; imo ceciderunt et deuenerunt. Similiter au­tein recta medietas portionis possessionariae Kecli, in Comitatn Abaujuar liabitae ; a parte ecclesiae Parochialis S. loannis quidam fluuius per metlium

Next

/
Thumbnails
Contents