Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
benignitate regia confirmare; cuius quidem sumti lenor est talis: Nos Stephanus, Dei gratia, Kex Hungariae, etc. significamus tenore praesentium vniuersis , quod Martinus , filius Mikae de Damonja, de Iobbagjonatu Castri de Karako ducens originem , seruiens Magistri Karadsini Lectoris Titulensis, fidelis et familiaris Clerici nostri, vna cum Domino suo, in domo nostra, fideJem per omnia nobis impendisset famulatum, et specialiter ante Marhejk, quo dictum Magistrum Karachinum, quem inter nos et Bohemorum regem perdurante vna cum Baronibus vniuersis , Paulo videlicet Venerabili Patre , Episcopo Vesprimiensi, Egidio Magislro Tauernicorum nostrorum, Comite Posoniensi, et Rolando Bano, pro habendo pacis tractatu miseramus, contra quemdain militem Theotonicum laudabilem impendisset nobis et regno per omnia famulatum, prout praedicti Barones nostri nobis id viuae vocis oraculo relulerunt: Nos ipsum Martinum propter hoc, et alia fidelitatis suae opera, quae poterit impendere in futurum, recensentes, dignum inter regni Nobiles computari , ad instantiam eiusdem Magistri Karachini, in cuius gratiosis obsequiis noster regius animus frequenter conquieuit, ac ad recommendationem dicti Magistri Egidii, nec non et propter praemissos fidelitatis suae famulatus , ipsum Martinum et patrem suum , simul cum fratribus suis carnalibus, a pateuna domo nondum mancipalis, et cum duobus filiis Chund fratris sui adhuc paruulis, cum terra duorum aratrorum , et aliis , — — quae in terra Domonja ab aliis cognatis eorum distincte hactenus possedisse dignoscuntur, ^x certa scientia, et mera liberalitatc de praedicto