Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
te Supruniensi, Gregorio Comite Castriferrei, Dedalo Comite Zaladiensi, Mikahele Comite Nitriensi, et aliis quam pluribus, Comitatus regni nostri tenentibus et honores." Ex. autographo transumto Caroli de anno 1324. item Capituli Strigoniensis de anno 1378. qruit Steph. Kaprinai. Vtrumque in Archiuo familiae Ocskay reperitur. Vide MSS. Kaprinai suh B. Tomo L. pag. 14. sqq. et 37. sqq. A. Ch. 1113. Ladislaus Chunus egregia Fratrum Petri et Matlhaei de genere Chalc , aui, patrisque sui temporibus -exhibita merita recenset ac praemiat. Ladislaus, Dei gratia, Hung. Dalmat. Croal. etc. Rex. Notitiae cunctarum declaramus, quod cum nobilis vir et honestus Magister Petrus, de genere Chak, a primo iuuentutis suae principio, auo nostro et patri nostro, victoriosissimis Vngarorum regibus ac nobis cfemum studuit complacere quae longum esset propter sui multitudlnem suo modo — — enarrare; aliquid tamen de gestis eius, quorum quaedam vidimus, quaedam a Patre nostro, quaedam a regni Baronibus veraciter intelleximus, ad meinoriam futurorum et informationeni ceterorum praesentibus iussimus annotari. Primum si quidem cum Dominus rex pater noster tunc gerens t e r r a e t r a n s - d an u b i a 1 i s g u b e r n a c u 1 u m a facie Patris sui, qui eum ex infidelium instigatione, relegato pater- . nae pietatis affectu , persequebatur, in castrum de Feketyu holm (alias I rekete holm) cum pauca comitatiua declinasset, idem Magister Petrus ex missione palris nostri sub castro Dewa contra Cumanorum exercitum viriliter dimicauit 3 quosdam ex iis