Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

sitas in Kerushyg. Item quatuor boues, viginti oues, deeern j3orcos, et vnam equam dicto mona­slerio reliquit, irreuocabiliter possidendam. In cu­ius rei memoriam, ad eorum petitionem, presentes dedimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasii , Albensis electi, aule nostre Vice-Cancellary, dile­cti et fidelis nostri, anno Domini millesimo , du­centesimo, sexagesimo tertio, regni autem nostri anno vigesimo octauo. Exliibuerunt etiam nobis suum proprium priuilegium, suis sigillis consigna­tum, nos similiter cum instantia requirentes, vt et illud confirmare et patrocinio nostri priuilegii inserere dignaremur j quod talem tenorem pre­sentabat: Nos Moys Palatinus, Comes Supruni­ensis, et Iudex Cumanorum; Comes Stephanus, filius Comitis Nicolai, Magister Salomon, cancel­larius Dapiferorum Domini regis, filius Magistri Nicolai, et Magister Alexander, filius Comitis Ale­xandri, significamus vniuersis, quod cum conside­rantes esse omnia transitoria, et ad spiritualia que­dam ordinare optassemus, ob remedium animarum nostrarum, quasdam possessiones nostras, quae in­ferius inseruntur, monasterio Beatae Virginis de Abraam contulimus, dedimus, donauimus, et con­cessimus perpetuo et irreuocabiliter possidendas; scilicet: omnem terram nostram et iura, que in Abraham habuiinus exceptis sessionibus nostris. Praeterea villain Olfalu, et quamdam villam Wa­relwy vocatam ; villam Chyka, villam lluisd , vbi est Ecclesia fundata, cum duobus molendinis ibi­dem constitutis et duabus vineis. Ilem villam Laaz, villam Popd, villam Nempty , villam Thenguld cum vineis, villam Pok (al. Boolh). Ilem iura no-

Next

/
Thumbnails
Contents