Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Praemonstratensis Ordinis de Ilatuan, dioecesis Agriensis, sua nobis questione monstrarunt, quod Ven. pater Lampertus, Episcopus Agriensis, ipsos vexationis iniustae dispendio multipliciter afficeret et grauaret, eo quod quamdam ecclesiam parochialem, in qua ipsi fratres asserunt se ius habere ex concessione Yestrae sedis, potentialiter occupauit, et detinet occupatam, compellens eosdem soluere decimas de suis praediis et vineis, quas laboribus et suis sumtibus plantauerunt, contra indulta vestrae apostolicae sanctitatis, qui super immunitatis suae beneficio rescriptum nobis sanctissimi Patris et Domini Clementis IV. praedecessoris Vestri, exhibuerunt humiliter et deuote; quumque ipsi fratres transumto eiusdem rescripti vellenl apud dictum episcopum iuris ordine se tueri; idem episcopus, fidem huiusmodi exemplo non adhibens, exemplar sibi petiit exhiberi. Nos igitur dictorum FF. coinpatientes afflictionibus, et deuotis supplicationibus, annuentes, vnum de nostris capellanis idoneum et fidelem, cum eisdem ad dictum episcopum, quem sibi suspectum, ne priuilegium eorum arriperet, allegabant, duxiinus transmittendum; quo praesente et quo teste, suum eidem priuilegium exhiberent. Idem vero Episcopus, quum ipsum priuilegium inspiciendi causa sibi tradi postulasset; rupta fide, violata lege, denegata nihilominus reuerentia , quae nobis in persona nostri nuncii debebatur, auctoritate retinuit pastorali, nec precibus eorumdem FJF. et nostri hominis vinci potuit ad reddendum. Vnde, quid super huiusmodi violentia temeraria sit agendurn, vestrae disculiat prouidentia sanctitatis. Datum Budae VI. Idus Martii." -