Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

leant iuribus earumdem, contradiclione qualibet resecata. Ceterum statuimus, et sancimus statuen­tes , quod omnia instrumenta, priuilegia seu quas­libet immunitates , quae super donatione , tradi­tione, collatione, et translatione dictarum posses-. sionum et pertinentiarum earumdern, quae ipsi Co­miti Michaeli vel cuilibet, aut quibuslibet aliis de incolis regni nostri vsque a data praesentium im­petrata aliqualiter emanassent, cassa , irrita, et inania penitus habeantur ; et si alicubi in lucem per quempiam producta fuerint, viribus careant et destituantur ; soli praesentium tenori litterarum lucidum vigorem, perpetuum robur, et sempiter­uara firmitatem reseruantes. In cuius rei certitu­dinem praesentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per ma­nus Magistri Benedicli, Praepositi Orodiensis Ec­clesiae, aulae nostrae Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXIII. regni autem nostri anno primo. Magistro Nicolao , San­ctae Strigoniensis Ecclesiae electo et perpetuo Co­mite loci eiusdcm , aulae nostrae Cancellario, et venerabilibus Patribus , Stepliano Colocensi , et Iolianne Spalatensi Arcliiepiscopis; Lamperto A­griensi, Iob Quinqueecclesiensi, Comile Musinen­si, Philippo Wacliiensi, aule Domine reginae, Ma­tris nostre charissime, Cancellario et Comite Neu­gradiensi, Paullo Weszprimiensi, Brictio Chana­diensi, Timotheo Zagrabiensi , Lodomerio Wara­diensi, Dionysio Iauriensi, et aliis Episcopis, Ec­clesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Pala­tino, Bano de Machow, et Iudice Cumanorum ; Mathaeo Bano totius Sclauonie; Nicolao Vajwoda Transiluano , et Comite de Zonuk; Ioachimo Ma­Tom. V. Vol. II. 6

Next

/
Thumbnails
Contents