Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

exerapti penitus habeantur, sicut a Doraino rege Stephano eidem coilatum fuerat, et concessum; prout tenor suarum insinuat litterarum. Metae au­tem ipsius terrae, sicut ex litteris Waradyensis Capituli vidimus contineri; cui super hoc idem Pa­ter noster, Rex Stephanus, dederat in mandatis, hoc ordine distinquuntur: Prima meta incipit iux­ta terram Iacobi, filii Gelyanus, in medielate iuxta Zomus, et exinde tendit versus terram lohannis, cognati Magistri Erne , vbi est meta iuxta salices; inde autem vadit ad terram minoris Humuruk , vbi est meta, de nouo assignata. Dehinc procedit ad terram maioris Humuruk, et exinde tendit in vallem versus meridionalem partem, vbi sunt tres metae antiquae, et quarta de nouo assignata. Inde vero tendit iuxta terram villae Zothmar, et in li­ne eiusdem villae Zathmar, sunt duae metae anti­quae, iuxta aquain Zomus, ibique terminatur. In cuius rei memoriam , et perpetuam firmitatem, praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Datum per manus Ma­gistri Nicolai, Praepositi Albensis Ecclesiae Tran­siluaniensis , aulae nostrae Vice- Cancellarii, dile­cti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo , du­centesimo, septuagesimo tertio, pridie Idus Ianu­arii, regni autem nostri anno primo, Metropoli­tica Strigoniensi Sede vacante; Venerabilibus Pa­tribus, Stephano Colocensi, et Iohanne Spalaten­si Archiepiscopis ; Lamperto Agriensi, Iob Quin­queecclesiensi, Philippo Vaciensi, aulae Dominae Reginae, charissimae Matris nostrae , Cancellarii ; Paullo V esprimiensi , aulae nostrae Cancellarii ; Briccio Chanadiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lo­domerio Waradiensi, Dionysio Iaurinensi, et aliis

Next

/
Thumbnails
Contents