Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Petrus, Nicolaus, et Marcus, loannes et Micliael, quod ipsi cum eorum heredibus, sepius antedictum Gothcalcum et Frolingum, et eorum successores in prescripta hereditate , perpetua libertate conserua­rent, et ab omnibus impetitoribus propriis labori­bus et expensis expedirent. Item, si contingeret Gothcalcum et Frolingum , vel eorum heredes , tempore procedeute , porcionem in parte vel in toto vendere, aut alienare, aut commutare, cui­cunque vellent, liberam habeant facultatem. Mete autem hereditatis predicte tales sunt distincte: Pri­ma meta est in prato , quod dicitur Chetana, et transit directe versus aquilonem ad aquam , que Poprad est vocata. Secunda meta ascendit aquam Poprad vsque ad montes , vbi caput ipsius aque inuenitur ; deinde procedit secundum quod fluit aqua predicta , vsque ad metas prius dictas; et sic mete ipsius possessionis et silue finaliter sunt di­stincte. Yt autem hec incommutabiliter et incon­cusse possint permanere, nec per aliquos succes­sores vllo vnquem tempore valeant retractari , Comes Botyz ex vna parte, Gothcalcus et Fro­lingus ex altera, diligenter nos supplicarunt, vt ipsis nostras super huiusmodi litteras dare digna­remur. Nos itaque consideranles eorum peticiones esse licitas et honestas, presentes litteras in euidens testimonium, nostri sigilli munimine dedimus ro­boratas. Huius rei testes sunt, Elias, Coines Sa­xonum in Scepus, Henricus de villa Compositi., Menhardus de monte Sancti Georgii , et Christia­nus de ^odem, Lylo de Bela , Iurati de Scepus, et quam plures viri prouidi et honesti. Datum et actum in crastino Sancti Nicolai confessoris. \n-

Next

/
Thumbnails
Contents