Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1279. Comes Botyz mcignus, cum suis fratribus, Got­calco et Frolingo siluam suam hereditariam Chetana exstirpandam ea conditione cedit, vt in ea villae mo~ re Saxonum cidministrandae construantur. Capitulum Ecclesiae Beati Martiui de Scepus. Omnibus Chrisli fidelibus, quibus presentes osten­dentur, salutem in omnium Saluatore. Ad \ni­uersorum noticiam harum serie volumus perueni­re: quod accedentes ad nostram presenciam qui­dam Nobilis, ComesBotyz magnus, filius quon­dam Comitis Marci, cum fratribus suis Nicolao, Petro , Marco, Iohanne, et Michaele, litterasDo­mini Bele, illustris Regis Hungarorum, super he­reditate sua, dicta Chetana, sub montibus vltra Welkam (Felk) sita inter duas aquas, videlicet Poprad et Conotopa, in districtu Scepusiensi, no­bis exhibuerunt: Fassi itaque sunt oraculo viue vocis: se dedisse predictam hereditatem et syluam cum omnibus suis pertinenciis , et vtilitatibus, vi­ris prouidis et honestis Gothcalco villico de villa Mathei (Matzdorf) et Frolingo de Welka, tali condicione, vt ipsam exstirpent, et in agros ferli­les transmutent, ibidem populos conuocent, et vil­lam, vel villas pro sua possibilitate more Theuto­nico aedificent; qui predictam hereditatem cum consensu et fauore vicinorum et amicorum suorum de VVelka sub tali forma susceperunt, vt omnes ad eandem hereditatem peruenientes, sedecim an- • nis fore debeant liberi, de quolibet censu, et ex­empti. Insuper ecclesiam debeant habere liberam, cum decitnis, et eligendi sibis Plebanum, quem­cunque voluerint, more aliorum populorum Sa­xonum in Scepus existentium. In hac clectione

Next

/
Thumbnails
Contents