Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Colaus, filius Emchud , ab vna parte; MagisterDa­cianus, et Cristoforus , filii Iohannis, consobrini Comitis Pasca, ab altera, coram nobis personaliter comparentes, ydem Ladislaus et Nicolaus confessi sunt viua voce , quod terram Borsod vocatam , in Comitatu de Wolkou existentem , quam rex Bela , felicis recordationis adhuc tempore sui Ducatus Co­miti Pasca, patri eiusdem Ladisiai contulerat , cu­ius terre medietatem idem Ladizlaus supradicto Nicolao, ex concessione regia dederat, et assigna­rat, supradictis Magistro Dacyano et Christoforo , pro quadraginta et duabus marcis partim in dena­riis, et partim in estimacione condigna plene re­Ceptis > vendidissent perpetuo possidendam ; quas tamen XL. et duas marcas, Magister Dacyanus et Christoforus persoluerunt coram nobis Ladizlao et Nicolao prenotatis. Dixit etiam Ladizlaus, quod non solum predictam terram Borsod, pro predicta summa pecunie vendidbset, verum eciam maxime pro eO dedisset , quod cum Comes Paska, pater eiusdem , in extremis laboraret , paterna benedic­cione sibi iniunxisset, vt si heredum solatio desti­tutus fieret, nemini de cognatis suis eandem ter­ram vendere seu dare praesumeret , nisi filys Io­hannis, consobrini sui, videlicet Dacj^ano et Chri­stoforo prenotatis. Nec hoc pretermittimus , quod Ladizlaus et Nicolaus prenotati, recepta sepedicta pecunia plenarie , priuilegium Regis Bele, super collacione eiusdein terre confectum, in manus ma­gistri Dacyani et Christofori statuerunt coram no­bis. Sepe dictam terram Borsod, in metis et ter­minis, in ipso priuilegio continentibus, tenendam, et possidendam in filios filiorum suorum relinquen-

Next

/
Thumbnails
Contents