Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

M oy s P a fa t i n u s, Comes Symigiensis, et iudex Cumanorum, fidelis nosler , a nobis curn instantia postulauit, quod villas Kozut, Belch, Csop, Turnos, et Rakusi vocatas, in Tholnensi et Simighiensi Comitatibus constitutas, quae patris sui magni Moys, quondam Palatini fuerant, et per Dominam Mariam, socrum nostram, bonae me­moriae, indebite occupatae fore dicebantur, de nostra gratia, sibi restituere et reddere dignaremur pleno iure. Verum quia veritas de praedictis pos­sessionibus plene nobis non constabat, ad inquiren­dam omnimodam veritatem, venerabilem Patrem, Philippum, Dei gratia, Episcopum Vaciensem, au­lae nostrae Cancellarium, duximus transmittendum ; qui ad nos rediens, nobis dixit: quod praedicti Moys Palatini assertionibus veritas, facta per omnia diligenter inquisitione, suffragaretur manifeste. Vn­de, cum die appositionis coronae capiti nostro promisimus iuramento, quod i u r a Nobilium per antecessores nostrosindebite a 1 ie­nata et iniuste occupata, reddi faceremus et restitui. Et quia etiam tum per praedictum venerabilem Patrem, tum etiam veridicis relationi­bus fidelium et fide dignorum nobis constitit eui­denter praedictas possessiones ad Moys Palatinum iure hereditario et rationabili pertinere: volentes eidem condigno retributionis stipendio propter ob­sequiorum merita, quae nobis in diucrsis et spe­ciaJiter in Bulgaria, cum suprema fidelitate im­pendit, respondere, ad plenum easdem cum omni­bus vtilitatibus et pertinentiis, reddidimus , resti­tuimus , perpetuo et irreuocabiliter possidendas ; quemadmodum Pater eiusdem possederat ab anti­quo. Ne igitur huius rei series processu temporum

Next

/
Thumbnails
Contents