Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Viide nou indigne de tua regnique lui salute, mo­re patris soliiciti, cogitantes, ab olim intellectis turnultuosis rnotibus dicti regni et seditiosis tumul­tibus ineolarum illius, qui per dissidia simultatum alterutrum dissidebant, et mutius congressibus col­lidebantur immaniter; quae quidem, dono pacis postposito , regale solium deprimebant, eiusque depresso regimine, non solum in regno ipso va­stabantur bona fideliurn , sed iura ecclesiarum et aliorum piorum locorum diripiebantur enormiter, et libertatem ecclesiasticam insolentia damnabiliter conculcabant; animarum quoque subsequebantur deploranda pericula , nefanda personarum excidia, et alia fere innumera detrimenta; nos veri simili­ter liaesitantes, ne exiis fidern ipsam vacillare, li­bertatem eamdem et iustitiam conculcari et errores schismaticos puilulare contingeret; licet considera­mus interdum, si concurrisset cum possibilitate de­centia, nostram ibidem exhibere praesentiam, vt circa haec praesentialiter studia nostra versando , apud Deum et Patrem, retributorem omniutn , in sic gratis et acceptis obsequiis meremur, trua culmina praeseruaremus a fluctibus et tam te, quam dicti regni populum praesentialibus reficeremus af­fatibus, et exhibitionibus spiritualium gratiarum ; quia tamen id non patiebatur nostra conditio, nec emergentium vndique negociorum immeusitas per­mittebat; ven. fratrem nostrum Philippum, Epi­scopum Firmanum. A. S. L. de cuius industria, circumspectione prouida, et fidei puritate confidi­mus, ad partes illas, tanquam pacis angelutn , de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum ; vt personam nostram praelatis , tibi, ac aliis illa­rum partium Catholicis et aliis praesentaret; et

Next

/
Thumbnails
Contents