Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

uotionis ardore, quam ad Zagrabiensem Eeelesiam gerit, vobis et per vos ipsi Zagrabiensi Ecclesiae Comitatum de Gerzencze, cum collecta marturina­rum et septem deriariorum, tenendum, habendum et possidendum libere contulit, prout in eiusdem regis litteris, ipsiusque sigillo dupplici sigillatis, quas de verbo ad verbum fecimus praesentibus ad­liotari, plenius continetur (V. ad an. 1277-) Qua­re liumiliter petiistis a nobis, vt collationem di­gnaremur per nostras litteras confirmare. Nos ita­que, Vestris supplicationibus annuentes , collatio­nem praedictam, sicut prouide iuste, ac rationa­biliter facta est, ratam et gratam habentcs, ipsam auctoritate, qua fungimur, confirmamus , et prae­sentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo — — Si quis autem — •— Datum in Castro Bu­densi. III. idus Iulii. Indictione VII. Anno Domi­ni MCCLXXIX. Pontificatus D. Nicolai 111. an.II. Apud Farlatum Tom. V. p. 580. Katona Tom. VI. p. 809. sq. A. Ch. 127 9. ldem Philipjnts cum Praelatis Hungariae Con­cilium Budae celebrat. Sanctae constitutiones, editae per Venerabi­lem patrem, D. Philippum, Dei gratia, Firmanum Episcopum, in Vngaria, Polonia, Dalmatia, Croa­tia, Bama, Seruia, I.odomeria , Gallicia , et Cu­mania A. S. Legatum, de consilio et consensu Ar­chiepiscoporum , Episcoporum , electorum , atque Abbatum, Praepositorum, archidiaconorum, prio­rum , ministrorum , custodum, quardianorum, ple­banorum, canonicorum, rectorum, et aliarum personarum, et Clericorum , nec non capitulorum,

Next

/
Thumbnails
Contents