Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
ducentesimo, scptungesimo nono ; regni autem nostri anno octauo. " Indidem nro 41. A. Ch. 1279. Idem Ladlslaas Demelrio, fdio C. Hunth , terram Vduarniaorum suorum , Teszer minus nuncupatam, ob praestita fidelia contra Ottocarum li. JB. seruitia , confert. Ladislaus, Dei gratia, Vngarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, praesentem paginam inspecturis, salutem in salutis auctore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod Comes Demetrius, fdius Comitis Hunth, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam, quamdam terram Vduarnicorum nostrorum, minor Teszer vocatam, a nobis petiuerat sibi dari. Verum quia de qualitate dicte terre ad plenum nobis veritas non constabat, et vtrum nostre collacioni pertineat nec ne? fidelibus nostris, conuentui fratrum Ordinis Praemonstratensis de Saagh, noslris litteris dederamus in mandatis , vt hominem ipsorum vna cum Buzad de Zudy , homine nostro, transmitterent pro testimonio. Coram quo idem homo noster reambulauit dictam terram, conuocatis omnibus vicinis et commetaneis, iuxta veteres metas, et statueret ipsi Comiti Demetrio, si non fuerit contradictum; contradictores autem , si qui forent, ad nostram euocarentur praesenciam ad terminum competentem ; qui quidem Conuentus nobis rescripserat in hec verba: Excellentissimo Domino suo La-